- JEROBOAMUS I
- JEROBOAMUS I.fil. Nabati. Israelis Rex impius. 1. Reg. c. 11. v. 26. 2. Par. c. 13. v. 19. et seqq. Ioseph. Antiqq. l. 8. ubi de eo: Γενναῖος καὶ πολμηρὸς, φύσει θερμὸς ὼν, καὶ μεγάλων ἐπιθυμητὴς πραγμάτων Decem tribus a Rehabeamo, Salomonis fil. abduxit, regni Israelitici, regno Iudae ae contradistincti, fundator; quod ut certius retineret, abominandam vitulorum aureorum idololatriam (Aegyptios im itatus, vide infra Mnevis) instituit, quam omnes eius successores, nequiquam a Prophetis subinde moniti, mordicus retinuêrunt, donec in perpetuam captivitatem tanti facinoris rei Israelitae, regno funditus everso, abstracti sunt, Obiit Anno Regni 21. Vide etiam 2. Reg. c. 9. v. 9. 2. Pat. c. 9. v. 29. Torniel. Salian. et Spond. in Ann. sacris. Lat. Impugnans, obiurgans, vel multiplicans populum. Graeci Interpretes et Iosephus istos Ierobeami vitulos appellant δύο δαμάλεις χρυ???ᾶς, duas iuvencas aureas: et Tobias c. 1. v. 7.αἱ φυλαὶ αἱ συναποςτάσαι ἔθυον τῇ Βάαλ τῇ δαμάλει, Tribus, quae defecerant, sacra faciebant Baali iuvencae. Quod nec ipsum a ritu Aegyptio alienum: Boves enim et mares et feminas in Aegypto sacros fuisse, discimus ex Strab. l. 17. Vide quoque hîc, in vocibus Ais, Mnevis, Momemphis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.